라틴어 문장 검색

est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere.
(세네카, 행복론, Liber II 69:2)
Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo.
(세네카, 행복론, Liber II 159:2)
Illa est voluptas et homine et viro digna non implere corpus nec saginare nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famae creditum est vitiisque illos nostris aestimavimus."
(세네카, 행복론, Liber VII 12:1)
Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet, sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.
(세네카, 행복론, Liber VII 135:2)
Si potuero, ipsas res, quibus me putat premi, non esse intolerabiles faciam manifestum ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 17:2)
" Carere patria intolerabile est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 28:1)
Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
Qui dicit illud tolerabile sapienti, illud intolerabile, et animi magnitudinem intra certos fines tenet, male agit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 79:3)
Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere, quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis, - morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 79:3)
Respublica debilitatem consolatur, non emit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.13)
Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.17)
post sacerdotium magis est obseruanda debilitas;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.23)
Lacrimae coacti doloris intra praecordia et intolerabilis silentii eruptio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.49)
intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:2)
hic condiciones intolerabiles ;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 10:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION