라틴어 문장 검색

His etiam diebus Hincmarus Remorum archiepiscopus, vir merito a cunctis praedicandus, ex hac vita discessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:2)
, Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:2)
sed superveniente Lothario ultra Renum flumen, vix sine bello discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:8)
Illicque, intervenientibus viris strenuis, iterum tripertito regno Francorum, in pace, tamen non firma, discesserunt a se, Lotharius ad Aquis, Karolus in Galliam, Ludewicus in Saxoniam et servos Saxonum superbe elatos nobiliter afflixit et ad propriam naturam restituit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 60:8)
Post haec autem Lotharius, Ludewicus atque Karolus convenerunt ad Thiedenhofe et post conlationem eorum in pace discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 62:9)
Eodem anno inter duos fratres, Lotharium imperatorem et Ludewicum regem, tanta pax erat, ut in Hosninge simul plurimos dies cum paucis venationi operam dederunt, ita ut multi hoc facto mirarentur, et in pace discesserunt a se.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:8)
Tunc videns Guntharius, quod nullam spem pertinatiae suae ibidem ultra infigere posset, relicta Colonia victus et confusus inde discessit et amplius non est reversus ad eam.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 89:6)
ubi responderit dexteram sibi aurem nimis inquietam, confestim discessisse.
(아풀레이우스, 변명 46:5)
ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.
(아풀레이우스, 변명 56:16)
Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni aui - nam superstite patre Amicus decesserat - per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu uidua.
(아풀레이우스, 변명 66:2)
qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt;
(아풀레이우스, 변명 73:10)
"Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo discessit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:31)
"Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem," et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:30)
"Discedam quam me sequaris,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:10)
et cum dicto ceteros omnes sermone secreto decedere praecipit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION