라틴어 문장 검색

Sed curiose prospiciendum est, ne tempus remissionis decipiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:1)
Illo neminem decipi decet, ut propriam viscera curationem requirant, de quibus supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 50:1)
Illo neminem decipi decet, ut in hoc genere cerato utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 42:3)
ideoque decipit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 9:4)
A suturis se deceptum esse, Hippocrates memoriae prodidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 3:3)
Ergo eo nomine decipi non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 5:3)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
Intacti cum claustra freti, coëuntibus aequor armatum scopulis, audax inrumperet Argo Aeetam Colchosque petens, propiore periclo omnibus attonitis, solus post numina Tiphys incolumem tenui damno servasse carinam fertur et ancipitem montis vitasse ruinam deceptoque vagae concursu rupis in altum victricem duxisse ratem;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:1)
nam perfidus obice regis prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae81)
disci te perculit error, hunc fontis decepit amor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:68)
ac velut occultus securum pergit in hostem miles et effossi subter fundamina campi transilit inclusos arcano limite muros turbaque deceptas victrix erumpit in arces terrigenas imitata viros:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:82)
dubio tibi pendula rupes inmineat lapsu, volucer te torqueat axis, te refugi fallant latices atque ore natanti arescat decepta sitis, dapibusque relictis in tua mansurus migret praecordia vultur.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:296)
decus hoc rapiat, quem falsa timentum numera decipiunt, qui se diffidit amari.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:85)
attonitique miramur gestus effeminatorum, quod a natura sexum viris denegatum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spectantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 15:2)
Quapropter cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis inlecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic verum industrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, facere fructuosum atque utile, quoniam et gravioris caeli multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pestifera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia maciem soli vincere potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION