라틴어 문장 검색

Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:4)
Quod videtur etiam in illo versu poetico declarari:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:3)
Nisi forte hic justi formam declaratam velimus accipere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:4)
Non adjiciam ultra maledicere terrae, propter opera hominum, id est, quia pietatem suam circa universitatem hominum voluit declarare, et tamen securitatem et negligentiam quamdam mentibus humanis afferre non debuit, in paucos vindicat, plures reservat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:14)
Omne igitur genus hominum jam non consumendum declarat, cum dicit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:15)
Non enim sicut plerique arbitrantur, arcum istum dicit quem aiunt homines esse, quo pluviarum signa aliqua declarentur, in quo colores diversi tamquam radiorum solis nunc rutilantium, nunc lumine lucentium clariore figurantur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 4:5)
ideoque evidentissime declaratur non tam hominem patrem hominum fuisse:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 3:4)
quas recensere puto nunc opportunum, absque Mesopotamia, iam digesta cum bella Parthica narrarentur, et Aegypto, quam necessario aliud reieciemus ad tempus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 20:2)
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 2:1)
Quae singula narrare non refert, ne professionis modum (quod sane vitandum est) excedamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 9:2)
Utcumque potui veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:1)
Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum, et Caesarem cum exercitus gaudio declaratum, his alloquitur contractiore vultu submaestum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 11:1)
Quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit, documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 3:1)
Exstant denique eius dicta, in tabulariis principis publicis condita, in quibus ambitiose delata narrandi extollendique semet in caelum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 70:1)
Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam, pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus, fatali decesserat sorte, cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas, nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION