라틴어 문장 검색

interim hoc tibi caput Delia dedico;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 317)
sane in libris sacrorum refertur, sacrum dici quod rite sacratur, ut aedes, areae, simulacra, dona.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 3111)
sed cum inde aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2920)
ergo rite suum b. d. h. iuste igitur Liberi celebrabimus sacra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3931)
tunc est enim aptum sacrificium, cum dedicatum animal victimae patiens invenitur, unde alibi sic ait "et statuam ante aras aurata fronte iuvencum", id est placere faciam, contra Lucanus "discussa fugit ab ara taurus". 'sacer' autem execrabilis, ut "auri sacra fames". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3952)
dant ordine fontes rite, secundum morem epularum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3751)
"Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut observandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam navaverunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:1)
"tunc postremo deus est, cum homo illum voluit et dedicavit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:13)
"mox a nescio quo Febris dedicata:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:22)
"Nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita vervecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum vultu deos dedicatis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:14)
"Nonne melius in nostra dedicandus est mente?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:5)
aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 48:1)
Hunc deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:1)
itaque tum illud quod erat a deo natum nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem appellamus vinum autem Liberum, ex quo illud Te- renti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur ut ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in Capitolio dedicatas videmus proxume a M. Aemilio Scauro, ante autem ab Atilio Calatino erat Fides consecrata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:4)
vides Virtutis templum vides Honoris a M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION