라틴어 문장 검색

Delicatus magister est, qui pleno ventre de ieiuniis disputat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:8)
ornatus et sanies pari modo fugiendae, quia alterum delicias!
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:2)
Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:5)
Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:7)
"Ceterum vidua, quae in deliciis est" - non est meum, sed apostoli -
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:66)
Ieiunia pro ludo habet, orationem pro deliciis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:25)
Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:6)
Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:10)
Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:2)
Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:8)
Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:13)
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)
In cubiculo suo totas delicias habeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:10)
Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus ad partes, monstrum nulla virtute redemptum a vitiis, aegrae solaque libidine fortes deliciae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV1)
o medici, nimiam pertundite venam, delicias hominis!
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI18)

SEARCH

MENU NAVIGATION