라틴어 문장 검색

Dementiae sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.1)
accusatur pater a filio dementiae.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.8)
Multa debes dementiae signa colligere;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.39)
servare cives principi et patriae graves, claro tumentes genere quae dementia est, cum liceat una voce suspectos sibi mori iubere?
(세네카, 옥타비아 8:2)
Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster dominus est.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 6:7)
aspera Centauros eadem dementia iussit frangere in adversum pocula Pirithoum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 610)
custodum grege seu circa se stipat euntem, seu sequitur medias, maenas ut icta, vias, seu timidam crebro dementia somnia terrent, seu miseram in tabula picta puella movet, his ego tormentis animi sum verus haruspex, has didici certo saepe in amore notas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 86)
atque utinam mei semper sic recorderis, ut sollicitudines ipsas angore 2 succiduo concatenatas, qui exhortator attenuas, intercessor incidas!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 1:2)
unde nihilominus, precor, obortum tui causa sensibus nostris quam primum prospero relatu exime angorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:4)
et si quid asperum aut triste, non statim sese poetica teneritudo a vinculo incursi angoris elaqueat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:6)
Lampridius orator modo primum mihi occisus agnoscitur, cuius interitus amorem meum summis conficeret angoribus, etiamsi non eum rebus humanis vis impacta rapuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:1)
longiuscule me progredi amor impulit, cuius angorem silentio exhalare non valui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 14:1)
nam quod nuper quorumpiam fratrum necessitate multos pertuleritis angores, flebili ad flentes relatione pervenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:1)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
"procul haec tibi mollis infula terrificique aberit dementia Phoebi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권280)

SEARCH

MENU NAVIGATION