라틴어 문장 검색

qui quoniam aut motu aquae inferioris nascitur, aut crebris tonitribus, aut de concavis terris erumpentibus ventis, ideo ait 'si qua vi'. quod autem dicit 'infernas reseret sedes', notandum est etiam de inpossibilibus fieri posse comparationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2432)
rex aetherii breviter sic fatur ubique reges breviter loquentes ostendit Iuppiter haec paucis et tum breviter Dido vultum demissa profatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6211)
rumi- natio autem dicta est a rumine, eminente gutturis parte, per quam demissus cibus a certis revocatur animalibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 545)
demissaque barba per incultum corporis ostendit fortitudinem suam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 342)
conditus in nubem id est si orbis eius quasi concavus fuerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4421)
galeas inanes concavas ut "galeam ante pedes pro- iecit inanem". grandia ossa aut multa aut ingentia, quasi antiquorum et heroum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4961)
in solido ne ager sit concavus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2311)
alii dicunt ventum esse in concavis terrae, qui motus etiam terram movet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4792)
stupidum esse Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:6)
adde huc fontum gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas altitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:3)
Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 149:3)
eaque omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque ab eis, in quibus haec non sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:8)
aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:1)
tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:8)
me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION