라틴어 문장 검색

ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 2:1)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:10)
"Tu perire et deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:17)
sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri posse, non faciles illas quidem nec contemnendas - quid enim esset in virtute tantum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 80:3)
atque eisdem his ex locis et in alios odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 208:2)
Nam cum omnis ex re atque verbis constet oratio, neque verba sedem habere possunt, si rem subtraxeris, neque res lumen, si verba semoveris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 19:3)
Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 206:7)
cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 206:7)
quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:14)
quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:5)
quo ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri, id mihi erat adversarium maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:3)
atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:5)
ex hoc cursu atque impetu animorum ad veram laudem atque honestatem illa pericula adeuntur in proeliis, non sentiunt viri fortes in acie volnera, vel sentiunt, sed mori malunt quam tantum modo de dignitatis gradu demoveri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 58:8)
His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 78:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION