라틴어 문장 검색

Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus, corpora cum deorsum rectum per inane feruntur ponderibus propriis, incerto tempore ferme incertisque locis spatio depellere paulum, tantum quod momen mutatum dicere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 6:1)
illud in his rebus video firmare potesse, usque adeo naturarum vestigia linqui parvola, quae nequeat ratio depellere nobis, ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:13)
principio quantum caeli tegit impetus ingens, inde avidam partem montes silvaeque ferarum possedere, tenent rupes vastaeque paludes et mare, quod late terrarum distinet oras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:3)
nam medio cursu flatus aquilonis et austri distinet aequato caelum discrimine metas propter signiferi posituram totius orbis, annua sol in quo concludit tempora serpens, obliquo terras et caelum lumine lustrans, ut ratio declarat eorum qui loca caeli omnia dispositis signis ornata notarunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:2)
Eundem a filio pulsum quid aliud est quam tempora senescentia ab his quae post sunt nata depelli?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 11:1)
quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)
Sed non auguriis poterat depellere pestem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 10:1)
Socerum depellere regno Decretum genero est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:80)
Depellitur arce Lentulus Asculea.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:14)
Sufficerent aliis primo tot moenia cursu Rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:15)
Ut maris Aegaei medias si celsus in undas Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes Emineant;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:22)
Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit, Distentis toto riguit sed corpore palmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:62)
rituque ferarum Distentas siccant pecudes, et lacte negato, Sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:34)
At qua lata iacet vasti plaga fervida regni, Distinet Oceanum, zonaeque exusta calentis Sufficiunt spatio.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:62)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION