라틴어 문장 검색

Cuius rei nuntium cum Hludowicus filius eius in Aquitania apud Teodadum villam, ubi et ipse tunc hibernabat, plurimis deferentibus accepisset, tricesimo, postquam id acciderat, die Aquasgrani venit summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 225:1)
Sed antequam illuc veniret, id est cum adhuc domi esset, adlatum est ei, quosdam de primoribus Romanorum ad interficiendum Leonem papam in ipsa urbe Roma conspirasse ac deinde, cum huius causae indicium ad pontificem esset delatum, omnes illius factionis auctores ipsius iussu fuisse trucidatos.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 230:1)
Nordbertus episcopus et Richoinus comes de Constantinopoli regressi descriptionem pacti, quam Leo imperator eis dederat, detulerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:1)
Quo veniente ratio inter eum et legatum imperatoris de questionibus, quas idem detulit, habita est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 239:5)
Hanc legationem Theodorus nomenclator et detulit et ea, quae petierat, impetravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 242:5)
transactoque quadragesimali ieiunio paucis post sanctum pascha diebus coniurationis auctores, qui superius nominati sunt, simul et regem iudicio Francorum capitali sententia condemnatos luminibus tantum iussit orbari, episcopos synodali decreto depositos monasteriis mancipari, caeteros, prout quisque vel nocentior vel innocentior apparebat, vel exilio deportari vel detondi atque in monasteriis conversari.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 247:3)
Imperator per Ratumagum et per Ambianos et Camaracum Aquasgrani ad hibernandum reversus, cum Heristallium venisset, obvios habuit legatos Sigonis ducis Beneventanorum dona deferentes eumque de nece Grimoldi ducis antecessoris sui excusantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:5)
Simili modo et Lupus Centulli Wasco, qui cum Berengario Tolosae et Warino Arverni comite eodem anno proelio conflixit, - in quo et fratrem Garsandum singularis amentiae hominem amisit et ipse, nisi sibi fugiendo consuleret, prope interitum fuit, - cum in conspectum imperatoris venisset ac de perfidia, cuius a memoratis comitibus inmane accusabatur, se purgare non potuisset, et ipse temporali est exilio deportatus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 251:1)
Cumque ut reus maiestatis capitali sententia damnaretur, parsum est ei misericordia imperatoris, et Ratumagum exilio deportatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 261:2)
sed cum is secundum ritum gentis commissum sibi regnum parum digne administraret, illo abiecto iuniori fratri regium honorem deferunt:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:7)
Quos cum audisset et gentis voluntatem proniorem in iunioris fratris honorem agnovisset, statuit, ut is delatam sibi a populo suo potestatem haberet, ambos tamen muneribus donatos et sacramento firmatos in patriam remisit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 285:9)
Cuius rei nuntium cum Quirinus subdiaconus, unus ex his, qui priori legatione fungebantur, ad imperatorem detulisset, conventu circiter VIII. Kal. Iul.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:4)
Sed legati imperatoris litteras et munera deferentes, pacis confirmandae causa se missos esse dicentes pro Fortunato nihil locuti sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:2)
Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:7)
Sed Nortmanni incendiis et devastationibus inhiantes sanguinemque humanum sitientes ad interitum et perditionem regni mense Novembrio in Gandao monasterio sedem sibi ad hiemandum statuunt et mense Decembrio corpus sancti Vedasti Vallis supra Sumnam in villa sua defertur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION