라틴어 문장 검색

Ergo Ulixis errorem non incipit a Troiano litore describere, sed facit eum primo navigantem de insula Calypsonis, et ex persona sua perducit ad Phaeacas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:1)
Post Phaeacas rursus Ulixis navigationem usque ad Ithacam ex persona propria poeta describit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:3)
Quem secutus Maro Aeneam de Sicilia producit, cuius navigationem describendo perducit ad Libyam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:1)
et addidit uno verso quod iam copiose poeta descripserat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:3)
Post Africam quoque rursus poeta ex persona sua iter classis usque ad ipsam descripsit Italiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 12:1)
Nam et tempestas mira imitatione descripta est (versus utriusque qui volet conferat), ut Venus in Nausicaae locum Alcinoi filiae succesit, ipsa autem Dido refert speciem regis Alcinoi convivium celebrantis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 13:2)
Tempestas Aeneae Aeolo concitante cum adlocutione ducis res suas conclamantis de Ulixis tempestate et adlocutione descripta est, in qua Aeoli locum Neptunus optinuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 4:1)
Vides descriptas apes a Virgilio opifices, ab Homero vagas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 4:1)
Nam quia Arcturus iuxta septentrionem est, Taurus vero in quo Hyades sunt, sed et Orion, in regione austri sunt, crebram cervicis reflexionem in Palinuro sidera consulente descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 11:3)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
In Latinis versibus tota rei pompa descripta est, sonus flammae, et pro hoc quod ille dixerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:1)
et geminos heroas modo turres vocat modo describit luce cristarum coruscos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 29:2)
nec arborum, ut ille, similitudinem praetermisit, sed uberius eam pulchriusque descripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 29:3)
Ille cum marino motu et litoreos fluctus ab initio describit, hoc iste praetervolat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 21:1)
Interdum sic auctorem suum dissimulanter imitatur, ut loci inde descripti solam dispositionem mutet, et faciat velut aliud videri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION