라틴어 문장 검색

in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 525:2)
et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris arboribus benigne ad omne genus operum materiam suppeditabat, tum, quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta quae in vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae magnitudinis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 275:1)
sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque nobis suppeditabit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 72:1)
commeatus terra marique suppeditavi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 617:2)
abscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit, cui numquam unam rem me licet semel praecipere furi, quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 431)
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem, nisi quidem illa ante occupassit te, effliges scio, luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 210)
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, reliquit deseruitque me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 375)
sed, Simo, ita nunc ventus navem deseruit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 279)
ita commoda quae cupio eveniunt, quod ago adsequitur, subest, subsequitur, ita gaudiis gaudium suppeditat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 12)

SEARCH

MENU NAVIGATION