라틴어 문장 검색

ut enim fit in proelio, ut ignavus miles ac timidus, simul ac viderit hostem, abiecto scuto fugiat quantum possit, ob eamque causam pereat non numquam etiam integro corpore, cum ei qui steterit nihil tale evenerit, sic qui doloris speciem ferre non possunt, abiciunt se atque ita adflicti et exanimati iacent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:1)
sed hoc idem in dolore maxume est providendum, ne quid abiecte, ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus, in primisque refutetur ac reiciatur Philocteteus ille clamor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:3)
sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum mollivimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:5)
Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causam desidiae praesentis excutere, cum pulcherrimae artes perissent, inter quas pictura ne minimum quidem sui vestigium reliquisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:1)
At reor, haud impune, nec hanc sine vindice dextram vinciet ignavus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:24)
Itaque ego quoque, ne desidia consuetudinem perderem, dum frater sororis suae automata per clostellum miratur, accessi temptaturus, an pateretur iniuriam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:13)
Quicumque amisit dignitatem pristinam, Ignavis etiam iocus est in casu gravi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.1)
Facilis vindicta est mihi, Sed inquinari nolo ignavo sanguine.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.8)
erat enim prope tota in contentione dicendi, quod me longae desidiae indormientem excitavit, si modo is sum ego qui excitari possim.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 3:2)
Audis desidiae votum - edendum autem ex pluribus causis, maxime quod libelli quos emisimus dicuntur in manibus esse, quamvis iam gratiam novitatis exuerint;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 6:2)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
' Est, sed inertibus quorum delicias desidiamque quasi iudicium respicere ridiculum est.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 23:2)
illud enim nec di sinant, ut 'infirmior'. Ipse ad villam partim studiis partim desidia fruor, quorum utrumque ex otio nascitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 2:4)
quae cum modum excedit, verendum est ne inertiae et desidiae vel etiam timiditatis nomen accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 8:2)
Studeamus ergo nec desidiae nostrae praetendamus alienam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION