라틴어 문장 검색

Magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione ut bello abstinerent, Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 386:1)
Medicus Calligenes qui curationi praeerat, non expectata morte regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat misit ad Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes qui extra regiam erant, celavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 648:1)
huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 223:1)
quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 316:2)
quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 580:1)
cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultima desperatione recreatus est animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 731:1)
nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate irritavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 128:1)
nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION