라틴어 문장 검색

quis non Antiphaten Laestrygona devovet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 919)
nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram, evincti geminas ad sua terga manus, spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos, ambiat ut fulvas infula longa comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 236)
officioque, levem non aversatus honorem, en tibi devoto numine dexter ades.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권2)
corripuisse patres ausas immitia nuptas, ius tamen ereptum restituisse ferunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권346)
devovit natum credulus ille suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권478)
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat , Iactat et in toto nomina nostra foro ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:6)
Illum ego devoveo , quem mens intellegit , Ibin , Qui scit se factis has meruisse preces . Nulla mora est in me :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:5)
Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu Corpora Thesea Cercyonea manu . Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, Eveniant , aut his non leviora malis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:9)
Et quibus exiguo est volucris devota libello, Corpora proiecta quae sua purgat aqua . Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse , Cuius ab inferiis culter abesse solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 21:2)
Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis "quandoquidem in partes" ait "abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:3)
qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:4)
oculisque tuens inmitibus "a quam es similis patri" dixit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:19)
Tellus Epidauria per te clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:7)
Quis enim tam durus, ut in te dirigere inmitem non inscius audeat hastam?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:29)
Quo fugis, inmitis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION