라틴어 문장 검색

Hic enim cito deficit et parvo tempore durat, et eius saepe actus exercuisse poenituit;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 22:20)
Si enim tanta corporis te petulantia cogat, ut soldatas quaerere velis feminas, magis tibi expedit cum mulieribus publice in prostibulo commorantibus negotiari et earum pretio corpus parvo mercari, quam sub amoris figmento ab aliqua se dominam simulante meretricio more velle propriis exspoliari divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:2)
Et quidem imprimis dicitur augmentari, si rarus et difficilis inter amantes visus interveniat et oculorum aspectus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:2)
Facilis perceptio contemptibilem reddit amorem, difficilis eum carum facit haberi. XV.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 24:2)
Virtutum autem nullus posset ornamenta tenere, si minimi quoque vitii nigredine maculetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:5)
Nam etsi tanto carnis ardore vexeris, ut corporis continentia nimis res videatur difficilis, si [merito] mihi volueris consulenti parere, et continentiae carnis sine mora et pudicitiae tibi facilis erit amplexus, et carnis voluptatem sine magna poteris difficultate repellere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:3)
Hic humiles inter scenas, angustaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:4)
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem, Ordine composito nympharum incedit honestum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 4:5)
Tales, cum medio labuntur sidera coelo, Parvi subsiliunt lemures, populusque pusillus Festivos, rediens sua per vestigia, gyros Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:2)
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra Suggerit, atque olim peperit felicior aetas, Hic parva redeunt specie, cano ordine cernas Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 7:4)
Jamque nepos tibi parvus adest, laetoque juventae Incessu, et blando testatur gaudia risu.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:3)
Nunc simulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:3)
Nec minus in terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:2)
At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:5)
parvas tu, Musa, cohortes Instrue;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION