라틴어 문장 검색

erant quidem in senatu plerique opibus culti genere sublimes, aetate graves consilio utiles, dignitate elati dignatione communes, sed servata pace reliquorum duo fastigatissimi consulares, Gennadius Avienus et Caecina Basilius, prae ceteris conspiciebantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 2:2)
ceterum nostro quod sacerdoti nil reservavi, meae causae suaeque personae praescius in commune consului, ne vel haec iusto clementius vindicaretur vel illa iusto severius vindicaret, cui cum tamen totum ordinem rei ut satisfaciens ex itinere mandassem, vir sanctus et iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego venia postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos videri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 3:1)
tempore, quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere, biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum non nova vestra dignatione sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus, qui, si Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus, nisi singulae personae, non dicam provinciae, variis per te beneficiis amplificarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 1:8)
1 dixerunt nuper impacto sacerdotio fungi, quo recusantem factiose ligasset civicus amor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:2)
nunc ergo Iurensia si te remittunt iam monasteria, in quae libenter solitus escendere 1 iam caelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum seu sic sentiente concordia seu sic concordante sententia, illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo iudicio, in quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae verum etiam dignitatis longaevitati, fecit et Patiens, vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero per civitatem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 5:1)
Benedicitur 1 spiritus sanctus et pater dei omnipotentis, quod tu, pater patrum et episcopus episcoporum et alter saeculi tui Iacobus, de quadam specula caritatis nec de inferiore Hierusalem tota ecclesiae dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos quique merito ab omnibus consularis, et quid nunc ego dignum dignationi huic, putris et fetida reatu terra, respondeam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
per quem si me stilo solitae dignationis impertias, mihi fraternitatique istic sitae pagina tua veluti polo lapsa reputabitur, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 2:3)
tamquam non principalitas sit censenda beneficii, quod a me peccatore digressis sanctae communionis portio patet, testis horum est Vindicius noster, qui segnius domum pro munificentiae vestrae fasce remeavit, quoquo loco est, constanter affirmans, cum sitis opinione magni, gradu maximi, non tamen esse vos amplius dignitate quam dignatione laudandos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 1:2)
nec tamen ex hoc quicquam pontificali deperire personae, quod sacerdotii fastigium non frangitis comitate, sed flectitis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:2)
causa fuit evocationis titubans ecclesiae status, quae nuper summo viduata pontifice utriusque professionis ordinibus ambiendi sacerdotii quoddam classicum cecinit, fremit populus per studia divisus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 1:2)
equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos, atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:2)
huius es namque vel erga me dignationis vel erga reliquos auctoritatis, ut si quid fieri voles (voles autem quicquid aequissimum est), non suadere tam debeas quam iubere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:2)
nam ita ex his pauci, quod reliquorum pace sit dictum, solam clericatus diuturnitatem pro meritis autumant calculandam, ut nos in antistite consecrando non utilitatem velint eligere sed aetatem, tamquam diu potius quam bene vivere debeat accipi ad summum sacerdotium adipiscendum pro omnium gratiarum privilegio decoramento lenocinamento.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:2)
istum, ut audivimus, tam socero quam patre postpositis ad sacerdotium duci oportere vociferabamini;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 20:2)
maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION