라틴어 문장 검색

Atque insuper, omnibus viis et mediis quae Deus in manus nostras dederit ita sceptra tractabimus ut omnibus hominum gradibus et ordinibus solatia et beneficia praestemus, immunitates sanctae ecclesiae illaesas conservando, honores, privilegia, et praeeminentias nobilitatis nostrae pro dignitate natalium eorum a contemptu et vilipendio vindicando.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:3)
Itaque solatus eam (ut simul et aspectu suo et famae inserviret) ad reginam illam misit ut cum ea maneret, honorificos ei reditus assignans quibus dignitatem suam sustentaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:9)
Ita ut in hastiludiis et turneamentis et aliis pugnarum simulacris, necnon saltationibus personatis et huiusmodi celebritatibus potius cum dignitate quadam et comitate spectator esse videretur quam iis magnopere capi aut delectari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 11:5)
15. Huius regis dignitas praecellens pati possit, ut memorentur narrationes quaepiam quae ei divinum aliquid imponant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:1)
Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et veneratione immiscent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:1)
Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:6)
illud plus certe habet dignitatis, cupiditatis haud minus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:5)
Sed tamen ob dignitatem seorsim tractandae et ponendae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:6)
totidemque dignitates instantiarum in genere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:10)
atque cum iis partem illam de Praerogativis sive Dignitatibus Instantiarum claudemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:7)
Atque de Dignitatibus sive Praerogativis Instantiarum haec dicta sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:1)
Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores pervenitur ad labores maiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:6)
Saepe quoque indignitatibus non vacat, atque per indignitates pervenitur ad dignitates.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:7)
Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:8)
Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION