라틴어 문장 검색

Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:14)
Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, cum princeps medioque Gyas in gurgite victor rectorem navis compellat voce Menoeten:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:5)
Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:2)
Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui aegram, indignantem, tali quod sola careret munere, nec meritos Anchisae inferet honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:21)
Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:1)
Ille admirans venerabile donum fatalis virgae, longo post tempore visum, caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:18)
" Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum, corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 24:5)
ocius advertunt proras urbique propinquant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:10)
"Absistamus," ait, "nam lux inimica propinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:27)
Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentis limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:2)
"Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:21)
At manus interea muris Troiana propinquat Etruscique duces equitumque exercitus omnis, compositi numero in turmas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:1)
Iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:3)
nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, Parcarumque dies et vis inimica propinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:6)
sed ut eo revertar, unde sum digressus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION