라틴어 문장 검색

Itaque, ut sine ullo errore diiudicare possimus, si quando cum illo, quod honestum intellegimus, pugnare id videbitur, quod appellamus utile, formula quaedam constituenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:8)
Huius generis quaestiones sunt omnes eae, in quibus ex tempore officium exquiritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 38:4)
Itaque, non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore diiudicaremus, si quando incidissent, induxit earn, quae videretur esse, non quae esset, repugnantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 41:3)
Sic habebitur is, quem exquirimus, dilectus officii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 56:3)
Quae diiudicanda sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 70:3)
Neque vero tur ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita supplicia proficisci, sed ius iurandum conservandum putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:9)
Quem ad modum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:1)
- me enim et hunc Sulpicium impedit pudor ab homine omnium gravissimo, qui genus huius modi disputationis semper contempserit, haec, quae isti forsitan puerorum elementa videantur, exquirere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 163:2)
sed ita peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se iungi copularique possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 222:1)
quamquam ipsi omnia, quorum negotium est, consulta ad nos et exquisita deferunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:2)
Atque utinam, ut mihi illa videor videre in foro atque in causis, item nunc, quem ad modum ea reperirentur, possem vobis exquirere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:1)
Sed, ut eo revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco διαλεκτικήν appellaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 157:1)
quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:1)
apparatu nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arces- sitis, comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:3)
aut agendi consilium exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 112:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION