라틴어 문장 검색

firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:5)
et si in nos aliquod odium offensiove conlata sit, ea tollenda minuendave aut diluendo aut extenuando aut compensando aut deprecando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 8장 2:8)
reo rarius utendum , quod ponenda sunt contraria, quorum dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 4:1)
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem valere debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:1)
alteri, si plane causam redarguendo explicarit, enumeratione, ut quidque diluerit, et miseratione ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 4:4)
primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 2:3)
solebat enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 17 4:3)
nam quas multo ante tuas acceperam litteras in quibus ἐπέχειν te scripseras quid esset mihi faciendum de relinquendo, eae me pungebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 6:5)
unum enim pungit ne neglegentiores esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 45 6:9)
extrema pagella pupugit me tuo chirographo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 13 4:3)
pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 15 1:3)
hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam adiutores vos profiteamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:7)
ego crimen oportet diluam, vos et audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque opprimere debetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 2:2)
ille quo modo crimen commenticium confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem ac diluam reperire non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 1:4)
nam hoc totum ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION