라틴어 문장 검색

nuperrimeque, cum ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, privatis potius clientium negotiis vacavisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장5)
dirimit enim scinditque Suebiam continuum montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates diffusum.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 3:1)
namque Clota et Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:1)
observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장2)
eo infensior populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장7)
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat, non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior auditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장8)
Et proelium quidem, abruptis quae supererant navibus, fuga diremptum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장1)
comminus eminus, catervis et cuneis concurrebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장8)
moderatione meliorum dirempti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장4)
caeso Galba in Othonem pronus nec Africa contentus Hispaniae angusto freto diremptae imminebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장4)
tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
Britanniam freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque viros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장8)
ferebant plerique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii cogitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장9)
Vitellio rescriptum Sabini caede et incendio Capitolii dirempta belli commercia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장9)
concurrere et in campo Martio infestae acies.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION