라틴어 문장 검색

Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:5)
impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:3)
nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur coniunx Lavinia campo."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:15)
Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:1)
num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem caecus ille Appius dicendi viribus diremisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:1)
tale Lucretii avia Pieridum peragro loca, et Vergilii sed nos immensum confecimus aequor, Et iam fumantia solvere colla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 264:1)
Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장11)
Denique utrimque proelium nox diremit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장14)
Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 26:3)
sulcata, vibrant aequora et latera increpant dirimuntque canae caerulum spumae mare.
(세네카, 아가멤논 10:10)
hoc toto impetu certum reducta Pallas excussit manu, imitata patrem, transit Aiacem et ratem ratisque partem secum et Aiacem tulit, nil ille motus, ardua ut cautes, salo ambustus extat, dirimit insanum mare fluctusque rumpit pectore et navem manu complexus ignes traxit et caeco mari conlucet Aiax, omne resplendet fretum, tandem occupata rupe furibundum intonat:
(세네카, 아가멤논 10:55)
peragratis omnibus solitudinibus, cum, quos nemo non fugiebat, ego quaererem, tandem ad piratas perveni ;
(세네카, 행복론, Liber VII 79:2)
Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni- tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus saeculis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 141:3)
Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte concordiam ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:1)
C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano continere felicitatem suam posset, audit decessisse filiam publica secum fata ducentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION