라틴어 문장 검색

ruinae igitur similem stragem eques quacumque pervaserat dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 365:3)
nox incertos diremit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 420:1)
iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico luctu, fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere ut clamor urbem pervaderet gratulantium salvos victoresque redisse equites,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 425:1)
cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius quando nec ordinis huius ulla inquit, nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:1)
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 4:1)
quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam concursus fit plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 81:1)
aegre ibi miles retentus a fuga est cum pervasisset castra rumor ducibus exercituque caeso victorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuventutem haud procul inde abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 211:1)
iam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam quam proelium diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 87:1)
inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate venerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 258:2)
et ut nondum satis claram victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 334:2)
duum milium planities castra Romana ab Hernicis dirimebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 66:2)
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 209:1)
nec superfuissent multi, ni nox victoriam magis quam proelium diremisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 370:3)
inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum obviis custodibus caesis ad castra consulis pervadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 404:1)
et cum tempestas eos neutro inclinata spe dimicantes diremisset, Romani nihil eo certamine tam ambiguo fessi in posterum diem proelium parant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION