라틴어 문장 검색

modo miserarentur quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 116:1)
non caedes non fuga alterius partis sed nox incertos victi victoresne essent diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 322:2)
fuga cuncta complentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 348:1)
qua refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem invasere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 121:2)
ingressi milites refractis foribus paucos graves aetate aut invalidos inveniunt relictaque quae migratu difficilia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 487:1)
simul et refringebantur portae et vis undique in muros fiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:2)
nox accensum ingentibus animis proelium diremit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 633:1)
cum satis sciret per easdem angustias quibus intraverat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis praesidiis, quae urbs Volturno flumine dirempta Falernum a Campano agro dividit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 178:2)
metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat, cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 227:2)
dein concursu ad pugnantis facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:3)
Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 381:1)
portam scalis prius transgressos murum aperire ex interiore parte aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare ut ceterae copiae admoverentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 586:2)
Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas - extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt - refugit, adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi copias armavit cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 627:1)
a quibus Syphax rex Numidiae in amicitiam adscitus, qui a Masinissa Massyliorum rege pro Carthaginiensibus pugnante victus in Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania dirimuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIV Periocha9)
ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION