라틴어 문장 검색

Post foedus tamen sollemni ritu impletum, Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 7:2)
quam aestimari dabatur Fortunam eius esse, cum taetro habitu iam discessuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 18:2)
Cuius parvi filii Viderichi nomine curam susceptam Alatheus tuebatur et Saphrax, duces exerciti et firmitate pectorum noti, qui cum tempore arto praeventi, abiecissent fiduciam repugnandi, cautius discedentes, ad amnem Danastium pervenerunt, inter Histrum et Borysthenem, per camporum ampla spatia diffluentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 3:3)
Diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, incomposite discedentibus, residui omnes repetunt tentoria tristiores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 15:2)
fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discesserat, ni eum equitum accursus complurium anhelum circumvenisset et fessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:2)
Remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 22:1)
revocatis omnibus prope Cabylen oppidum cito discessit, ut agentes in regionibus patulis nec inedia nec occultis vexarentur insidiis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 5:2)
Et legati quidem ut ambigui frustra habiti discesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 9:2)
Hocque audito, Victor nomine comes, Batavos in subsidiis locatos haut procul, ad imperatoris praesidium raptim cogere properans, cum invenire neminem posset, gradiens retro discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 9:1)
et omniafrustra experti discedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장2)
Saracenorum cuneus (super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura), ad furta magis expeditionalium rerum, quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarorum globo repente conspecto, a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 5:1)
Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam regressus, morbo ingenti occupatus sic distabuit, ut aperto et putrescenti viscere moreretur, in supplicium persecutionis iniquissimae ad auctorem scelerati praecepti iustissima poena redeunte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 4:3)
Ille enim dicebat regressum se ad matrem in domum patris sui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 6:12)
et rex de Haduloha regressus - hoc enim loco nomen, ubi oceanus Saxoniam alluit - tota Saxonum gente in deditionem per obsides accepta trans Renum in Gallias reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 121:2)
Inde per Aurelianos ac Parisios regressus *Aquasgrani reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION