라틴어 문장 검색

quo in periculo non nihil me consolatur, cum recordor haec me tum vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas pertimescebam videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis quibus si ii vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram, tamen intellegebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam satis prudentem existimari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 14 2:1)
sero enim nos iis armis adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico disceptari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 7:3)
illud te non arbitror fugere quin homines in dissensione domestica debeant, quam diu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem et id melius statuere quod tutius sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 14 4:1)
quam ob rem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei p. disceptatur (quod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore), tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 10 1:2)
in qua re ego vos, p. c., oro atque obsecro ut privatis offensionibus omissis summae rei p. consulatis neve misericordiam nostram exercitusque nostri in civili dissensione sceleris loco ponatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 35 2:1)
neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus sed amicum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 3:6)
quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe studui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 3:7)
Sestius noster absolutus est a. d. v Idus Martias et, quod vehementer interfuit rei publicae nullam videri in eius modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 1:1)
itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:3)
eorum enim erat propria ista dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 94:8)
est enim inter magnos homines summa dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:12)
licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non licebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:2)
ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:5)
qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:4)
Ecce multo maior etiam dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION