라틴어 문장 검색

quod a maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana ope potuissent vera discernere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 12장5)
notum ignotumque quantum ad ius hospitis nemo discernit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:3)
His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:1)
exercitus finibus provinciarum discernebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장6)
Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud facile discreverim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama vitaque sua quamvis pessimo flagitio degeneravere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장1)
sorte et urna mores non discerni:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장4)
quem cum hic legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine et tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:3)
postea uero euidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 3:3)
Sed Caesari futura caedes euidentibus prodigiis denuntiata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:1)
Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis ostentis praecognita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:1)
feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus quanto opere solitus sit inludere, euidentissime apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam nec quicquam amplius pati constantissime recusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit, 'ecquid paeniteret';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 45장 1:1)
Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:1)
eiusdem futurae infelicitatis signum euidens die lustrico extitit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 2:1)
Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum ueteribus tum nouis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:1)
quod futurum compluribus quidem signis, sed uel euidentissimis duobus apparuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION