라틴어 문장 검색

quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)
sed sensa somniantum dispar fatigat horror, nunc splendor intererrat, qui dat futura nosse;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum8)
ergo capax utriusque rei natura creandis se praebet populis, nec habet discernere dispar viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2280)
certante voto discrepantes inmolant, fetum bidentis alter, ast alter scrobis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말3)
Marcion, arvi forma corruptissimi, docet duitas discrepare a Spiritu, contaminatae dona carnis offerens et segregatim numen aeternum colens.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말15)
aut unus Deus est, rerum cui summa potestas, aut quae iam duo sunt minuuntur dispare summa, porro nihil summum nisi plenis viribus unum, distantes quoniam, proprium dum quisque revulso vindicat imperio, nec summa nec omnia possunt, ius varium non est plenum, quia non habet alter quidquid dispar habet;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 110)
lambunt natale cadaver reptantes catuli, prolis dum nascitur orba, haud experta diem miserae nisi postuma matris, non dispar nostrae conceptus mentis:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1150)
liber utrique animus, sed dispar utrique voluntas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1210)
meliora favens largire precanti dona animae quandoque meae, cum corporis huius liquerit hospitium nervis, cute, sanguine, felle, ossibus exstructum, corrupta quod incola luxu heu nimium conplexa fovet, cum flebilis hora clauserit hos orbes, et conclamata iacebit materies oculisque suis mens nuda fruetur, ne cernat truculentum aliquem de gente latronum inmitem, rabidum, vultuque et voce minaci terribilem, qui me maculosum aspergine morum in praeceps, ut praedo, trahat nigrisque ruentem inmergat specubus, cuncta exacturus ad usque quadrantem minimum damnosae debita vitae, multa in thensauris Patris est habitatio, Christe, disparibus discreta locis, non posco beata in regione domum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1243)
his nidor, illis nectar est, idemque sensus dispari variatus aura aut adficit horrore nares vindice aut mulcet oblectamine.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.124)
"o Christe, nomen 1 unicum, o splendor, o virtus Patris, o factor orbis et poli, atque auctor horum moenium, qui sceptra Romae in vertice rerum locasti, sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere, ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus, en omne sub regnum Remi mortale concessit genus, idem loquuntur dissoni ritus, id ipsum sentiunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.133)
"Christus paternae gloriae splendor, Deus, rerum creator, noster idem particeps spondet salutem perpetem credentibus, animae salutem, sola quae non occidit sed iuge durans dispares casus subit;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1181)
"gladius recidat vile vix hominis caput infantis, istum flamma vindex concremet, sit his sub uno fine dispar exitus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1346)
"natura fluxa ac tenuis in solidum coit, quam dispar illis legibus quis condita est!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1399)
milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari, contra animos populi doctor Cyprianus incitabat, ne quis ab egregiae virtutis honore discreparet, neu fidei pretium quis sumere degener timeret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION