라틴어 문장 검색

disserendi artem nullam habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 34:6)
Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 40:3)
erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:2)
In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad commodius disserendum viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 6:3)
nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:3)
sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo - vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:7)
contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:2)
hic si definire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:2)
neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 3:4)
Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:4)
ars est enim philosophia vitae, de qua disserens arripere verba de foro non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:4)
ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:3)
itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:6)
idque ita definimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION