라틴어 문장 검색

Nam cum essem in Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus, deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae ad pacem et ad concordiam civium pertinerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 4:1)
Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa consistat, non videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:1)
O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:1)
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 2:1)
qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:4)
Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae λογική dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 29:1)
disserendi artem nullam habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 34:6)
quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:4)
Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 40:3)
erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 48:2)
In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad commodius disserendum viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 31:9)
contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:2)
is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas, qua non abundaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 82:2)
neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui contra dicunt causam difficilem repellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION