라틴어 문장 검색

duo si discordia vexet inertis aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.6)
sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 397:1)
neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui debuit, dissidet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:1)
sed longe clarius illustraverunt hoc opus Sophocles atque Euripides, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior, inter plurimos quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 68:1)
vitium in superciliis, si aut immota sunt aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:1)
ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 312:3)
Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장2)
Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장1)
cum videantur dissidere, coniuncta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:6)
utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 2:2)
Puta enim duo aedificia excitata esse, ab imo disparia, aeque excelsa atque magnifica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 5:1)
omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:4)
Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 19:4)
uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 22:2)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION