라틴어 문장 검색

Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 8:1)
quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:6)
Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:6)
Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 4:4)
sanguinem reddet tibi ignavus iste ductor ac fortis pater, sed quid trementes circuit pallor genas iacensque vultu languido optutus stupet?
(세네카, 아가멤논 5:14)
Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 5:7)
Quam languidae caedentis manus erant!
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 4:11)
nutriamus fidem languidam.
(세네카, 행복론, Liber VII 142:5)
Chaereae contra, tribuno militum, sermo non pro manu erat, languidus sono et, ni facta nosses, suspectior.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 95:1)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
" Languidus," inquit, " animus est qui ira caret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:5)
distendentur enim corpora et animi cum corpore tumescent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:6)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:4)
Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est - misceri enim ista inter se et conseri debent - , sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION