라틴어 문장 검색

Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,mox etiam pectus praeceptis format amicis,asperitatis et inuidiae corrector et irae,recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
(호라티우스의 두번째 편지, 158)
1 marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:2)
Ipse dies pulchro distinguitur ordine rerum:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I52)
"sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III66)
Aspice quam longo distinguat pectore lancem quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta asparagis qua despiciat convivia cauda, dum venit excelsi manibus sublata ministri.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V40)
parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget qui navem mercibus implet ad summum latus et tabula distinguitur unda, cum sit causa mali tanti et discriminis huius concisum argentum in titulos faciesque minutas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV101)
sunt ergo corpora certa, quae spatium pleno possint distinguere inane.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:21)
ne tu forte putes serrae stridentis acerbum horrorem constare elementis levibus aeque ac musaea mele, per chordas organici quae mobilibus digitis expergefacta figurant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:5)
Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro exprimimus rectoque foras emittimus ore, mobilis articulat nervorum daedala lingua, formaturaque labrorum pro parte figurat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:1)
inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:4)
Ac primum aestimo, quod haec nomina, quae sunt festorum dierum neutralia carentque numero singulari, diversae conditionis esse voluerunt ab his nominibus quae utroque numero figurantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 9:1)
Nam et cum clavi ac virga figuratur, quasi omnium et portarum custos et rector viarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 7:2)
item ἀργυρότοξος, quod enascens per summum orbis ambitum velut arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 47:3)
Huius facies prolixa in acutum barba figurata est, eminente super caput calatho:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:1)
exinde per diminutiones veluti senescenti quarta forma deus figuratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION