라틴어 문장 검색

nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae certamen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장7)
esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장3)
quo modo pessimis imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis modum libertatis placere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장13)
Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장1)
illuc commeantium centurionum militumque emebantur animi, ut (flagitium incognitum) Romanus exercitus in externa verba iurarent pignusque tanti sceleris nece aut vinculis legatorum daretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장13)
horret animus tanti flagitii imagine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장16)
interfectorem Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium navaverat, praemiis attollit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장8)
Obsessos hinc fides, inde egestas inter decus ac flagitium distrahebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장1)
duplicatur flagitium, postquam desertis Bonnensibus castris altera se legio miscuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장13)
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장12)
nec quis- quam alienum servitium et dominationem sibi concupivit ut non eadem ista vocabula usurparet.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장10)
qui mobilitate vulgi expulsi, resumpta per arma dominatione fugas civium, urbium eversiones, fratrum coniugum parentum neces aliaque solita regibus ausi superstitionem fovebant, quia honor sacerdotii firmamentum potentiae adsumebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장9)
vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장12)
nam si cum iis copiis, quas secum transportarat, interisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
ad hoc consilium cum plerique accederent, Hestiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens non idem ipsis, qui summas imperii tenerent, expedire et multitudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION