라틴어 문장 검색

idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:3)
nam et universi coistis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 1:2)
priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 3:1)
nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:2)
Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:3)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species libertatis inest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장7)
neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui nec totam servitutem pati possunt nec totam libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장17)
nec deerat Otho protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia serviliter pro dominatione.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장5)
mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 38장5)
Sed Vitellius adventu fratris et inrepentibus dominationis magistris superbior et atrocior occidi Dolabellam iussit, quem in coloniam Aquinatem sepositum ab Othone rettulimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 63장1)
torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장9)
quo modo pessimis imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis modum libertatis placere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장13)
simul secretis sermonibus admonebat malorum, quae tot annis perpessi miseram servitutem falso pacem vocarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장6)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION