라틴어 문장 검색

Cum idem a pluribus animadverti coeptum esset, subito legati evocatique obsecrare Caesarem ne dubitaret signum dare:
(카이사르, 아프리카 전기 82:2)
Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 82:4)
Propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent, non dubitarunt quia eruptionem eo die essent facturi.
(카이사르, 히스파니아 전기 13:12)
cum vero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:4)
Quorum pars proximas nacta navis multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid esset capiendum consili ab Alexandrinis interfecta est;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:8)
qui admiranda virtute ex suis navibus in hostium navis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores virtute rem feliciter gerebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:7)
Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
nam de huius conscientia dubitabatur — , impetum fecerunt complurisque ibi milites oppresserunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:9)
At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:5)
ne dubitaret proelium committere;
(카이사르, 내란기, 1권 71:5)
sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis:
(카이사르, 내란기, 2권 32:24)
Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque experiri.
(카이사르, 내란기, 2권 33:1)
Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive sollicitandi milites sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem praetermittat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:3)
quid dubitas uti temporis opportunitate?
(카이사르, 내란기, 2권 34:10)
Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit, quin productis legionibus proelio decertaret.
(카이사르, 내란기, 3권 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION