라틴어 문장 검색

ille velut fidis arcana sodalibus olim credebat libris neque, si male cesserat, usquam decurrens alio neque, si bene;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.24)
si nusquam es forte vocatus ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, quod nusquam tibi sit potandum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.17)
sed quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 112:2)
effugienda igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam custodit magis iudex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 215:1)
At hic, si usquam, totos eloquentiae aperire fontes licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 69:2)
nec usquam plus loci recipit urbanitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:5)
Et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 187:5)
pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum est ambiguum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 260:1)
nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
ne id quidem tacendum, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam negligentem esse sermonem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 261:1)
quem si usquam remiserit, in animum iudicantium non reducet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 55:5)
quanquam mihi totum de Tyndaridis fabulosum videtur, neque huius rei meminit usquam poeta ipse, profecto non taciturus de tanta sua gloria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 111:1)
Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque aduersus iram eius usquam nisi in auaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장8)
Expavescimus dubia pro certis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 14:1)
Non est dubium " inquit " quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION