라틴어 문장 검색

collocarat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus videretur [in cornibus autem duplex esse existimabatur].
(카이사르, 아프리카 전기 59:3)
Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias reduxit.
(카이사르, 아프리카 전기 61:4)
Scipio item munitiones contra facere et ne iugo a Caesare excluderetur adproperare, ita ut duces utrique et in operibus occupati essent, et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.
(카이사르, 아프리카 전기 61:8)
Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter II milium numero habere consuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 78:1)
Labienus interim suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites subministrare.
(카이사르, 아프리카 전기 78:6)
Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo:
(카이사르, 히스파니아 전기 15:1)
Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:5)
Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:5)
Longius progressus, cum agger altiore aqua contineri non posset, rates duplices quoquoversus pedum XXX e regione molis collocabat.
(카이사르, 내란기, 1권 25:7)
Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.
(카이사르, 내란기, 1권 40:4)
Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
(카이사르, 내란기, 1권 51:5)
Acies erat Afraniana duplex legionum V;
(카이사르, 내란기, 1권 83:1)
quod bis per biduum equestri proelio superaverim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:28)
Quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus CC collaudatumque ab octavis ordinibus ad primipilum se traducere pronuntiavit (eius enim opera castellum magna ex parte conservatum esse constabat) cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.
(카이사르, 내란기, 3권 53:7)
Hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut, si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti.
(카이사르, 내란기, 3권 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION