라틴어 문장 검색

Nihil enim de religione, nihil de morte, nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio, nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et ieiunius aguntur, nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 33장 3:2)
Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장2)
ille ‘Quīnte, iēiūnus es.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit31)
97 P.L.M. Iudaeus licet et porcinum numen adoret et caeli summas advocet auriculas, ni tamen et ferro succiderit inguinis oram et nisi nodatum solverit arte caput, exemptus populo sacra migrabit ab urbe et non ieiuna sabbata lege premet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 24:1)
'ieiune et infirme'. Alius excessisse materiam, alius dicitur non implesse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 21:3)
Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, Ingeniique vocas carmen inertis opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 151)
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros Miluus et pluviae graculus auctor aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 619)
cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur, et semper spatio distet ab ore viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 56:2)
tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 104)
"posita est mihi regia caelo, possidet alter aquas, alter inane chaos, sed si forte tibi non est mutabile pectus, statque semel iuncti rumpere vincla tori, hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권419)
omnia purgat edax ignis vitiumque metallis excoquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권527)
virus edax superabat opem, penitusque recepta ossibus et toto corpore pestis erat, sanguine centauri Lernaeae sanguis echidnae mixtus ad auxilium tempora nulla dabat, stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권245)
Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et ieiuna Fames.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 81:2)
Pulmonibus errat ignis edax imis perque omnes pascitur artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:20)
"Eripiam, nec me patiente cremabit ignis edax nemorum partes et membra meorum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION