라틴어 문장 검색

Ibi Sextus edocet fratrem de nece patris.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권8)
135 Caesar in convivio alloquitur Achoreum sacerdotem summum, ab eoque cupit se edoceri de diis Aegyptiorum, deque Nili fontibus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권11)
hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, quae ab ipso ἀετο`σ dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3947)
nam edocet, quae peterent et quod eum sollicitabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1533)
eurotas fluvius Laconum, qui audita ab Apolline suas edocet lauros, quibus eius plenae sunt ripae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 831)
plurimum quidem poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 12:4)
et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
ex hac Rutili narratione suspiocari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceat, ele - gantiam in Laelio, vim in Galba fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:1)
aberat tertia illa laus, qua permoveret atque incitaret animos, quam plurimum pollere diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 1:5)
Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 16:4)
Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque tamen permoventur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 5:5)
quid ea nocte egisset, [ubi fuisset,] quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta, edocui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 13:3)
vita mors, divitiae paupertas omnes homines vehementissime permovent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:4)
Necesse est tamen oratori quem quaerimus controversias explicare forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum, ad permovendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 3:2)
memoriter enim multa ex orationibus Demostheni praeclare scripta pronuntians docebat illum in animis vel iudicum vel populi in omnem partem dicendo permovendis non fuisse ignarum, quibus ea rebus consequeretur, quae negaret ille sine philosophia quemquam nosse posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION