라틴어 문장 검색

tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
querunturque non respondere sibi vineta, quae vel per avaritiam vel inscientiam vel per neglegentiam perdiderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 6:3)
quasi plane fuerit necesse vineas facere, quas mox avaritia desererent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 3:2)
Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet, multoque minus avaritiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 1:3)
neque provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi ambitu postremo pecunia turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 2장2)
ubi avaritiam aut crudelitatem consensu obiectavissent, solvebatur militia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장16)
nocte demum reversae legiones, quamvis plus vulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, vim sanitatem copias, cuncta in victoria habuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장9)
meminissent modo avaritiae, crudelitatis, superbiae:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장6)
at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장9)
ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, Sacrovir propiores Gallos concire.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 40장3)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
simulque armenta, ut mos barbaris, iuxta clausa egestate pabuli exanimari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장7)
Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장1)
Isdem consulibus Asinii Galli mors vulgatur, quem egestate cibi peremptum haud dubium, sponte vel necessitate incertum habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION