라틴어 문장 검색

sic sum in Antonium invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 5:1)
iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:5)
neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:6)
- tum notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc modo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 5:4)
. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 3:2)
multa igitur in disputando notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium quid sit - non dico quae sint postlimini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 4:1)
Iphigenia Aulide duci se immolandam iubet, ut hostium eliciatur suo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:8)
qui volunt exclamare maius, num satis habent latera fauces linguam intendere, e quibus elici vocem et fundi videmus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:5)
neque enim umquam finem inveniet libido - , nos vellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 20:4)
Nam quemadmodum Maria ad constitutionem Terrae hujus omnino requiruntur, idque ut ex iis per calorem Solis vapores copiose satis excitentur, qui vel in nubes coacti decidant in pluviis, & terram omnem ad procreationem vegetabilium irrigent & nutriant;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:7)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
Ubi irrigatus multo venas nectare, Sero domum est reversus titubanti pede.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.4)
An nescio quod libramentum abditum et caecum, quod cum exinanitum est, suscitat et elicit fontem;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 10:1)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
Ipse igitur exhibes negotium tibi qui elicis et invitas, ut quam plurima communicare tecum velim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION