라틴어 문장 검색

"Aufer additamenta nominum et perspicies eius claritatem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:39)
"Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, victi dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum adsistentibus, mentiuntur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:8)
"Nos, non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed vivimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiverunt nec invenire potuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:15)
Sic enim mihi perspicere videor, ita natos esse nos, ut inter omnis esset societas quaedam, maior autem, ut quisque proxime accederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:3)
quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:3)
quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, quos numquam vidimus, et, quod maius est, in hoste etiam diligamus, quid mirum est, si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:1)
quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:2)
si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 111:2)
eloquentem neminem video factum esse victoria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 3:2)
post hanc aetatem aliquot annis, ut ex Atticis monumentis potest perspici, Themistocles fuit, quem constat cum prudentia tum etiam eloquentia praestitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 3:1)
Cleonem etiam temporibus illis turbulentum illurn quidem civem, sed tamen eloquentem constat fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 3:3)
quem civem cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:3)
P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 2:4)
Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 1:7)
Eius omnis in dicendo facultas historia ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION