라틴어 문장 검색

cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:2)
His in sole uitligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:1)
et interdum madent, multo saepius siccae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:2)
His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis [mane] eluendum est oleoque leuiter unguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 2:5)
Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id uespere mane eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:4)
Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:5)
Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:1)
si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 3:2)
Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 12:2)
Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex is, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 13:1)
Quod si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 14:1)
Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 15:4)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:4)
cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 18:3)
deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION