라틴어 문장 검색

quaedam uero quae obuersantia mihi et ex aliqua parte se ostendentia non possum occupare, eadem securo et reposito animo subito emergunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 5:3)
quicunque estis, dii immortales, qui pudicitiam ex illo infami loco cum miraculo uoluistis emergere, non ingratae puellae opem tulistis:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:5)
Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui ;
(세네카, 행복론, Liber III 131:1)
iam emerget, iam istam velut nubem relinquet, iam exsolutus im- pedimentis lucem suam libere mittet."
(세네카, 행복론, Liber V 31:4)
" Omnia licet facias, minor es, quam ut serenitatem meam obducas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:2)
qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras;
(세네카, Hercules Furens 4:1)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)
talis emersam freto spumante Peleus coniugem accepit Thetin, quorum toros celebrasse caelestes ferunt, pelagique numen omne consensu pari.
(세네카, 옥타비아 10:23)
primus emergit solo, dextra ferocem cornibus taurum premens, Zethus, manuque sustinens laeva chelyn qui saxa dulci traxit Amphion sono;
(세네카, 오이디푸스 7:42)
aestus ac sitis invalescebant atque 1 in profunda serenitate contra calorem sola quae tegeret nebula de pulvere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 3:2)
quibus agnitis serenitas laetitiae meae confestim nubilo superducti maeroris insorduit tantamque mihi bilem nuntii huiusce contrarietas excitavit, ut per plurimos dies illum ipsum hermam stolidissimum venire ante oculos meos inexoratus arcuerim, laturus aegre, si mihi apices aut quoscumque aut quorumcumque non redderet, taceam vestros, qui mihi, dum recti compos animus durat, minime frequentes maxime desiderabiles iudicabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 3:1)
erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
qui abutens inbecillitate matronae non desistit spiritalis animae serenitatem saecularium versutiarum flatibus turbidare;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Pragmatio salutem 2:2)
quid te, quae mediis servata penatibus arbor tecta per et postes liquidas emergis in auras, quo non sub domino saevas passura bipennes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci27)

SEARCH

MENU NAVIGATION