라틴어 문장 검색

Eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium.
(카이사르, 내란기, 3권 16:4)
Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 76:1)
Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit.
(카이사르, 내란기, 3권 106:2)
Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad causam dicendam evocari;
(카이사르, 내란기, 3권 108:2)
deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit.
(카이사르, 내란기, 3권 108:3)
Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit.
(카이사르, 내란기, 3권 112:10)
multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore pugnare.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 25장4)
Legionis VIIII. et X. milites, ut in sinistra parte aciei constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum impeditam interfecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 23장1)
His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 4장2)
cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 19장2)
Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 26장3)
Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장4)
Itaque a Cingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat: his certum diem conveniendi dicit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 57장2)
Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 58장2)
Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 58장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION