-
tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 11:1)
-
Neque defuerunt eo tempore rumores et susurri secreti (qui postea vires nacti sunt validas, et magnas perturbationes pepererunt) quod scilicet duo illi Edwardi Quarti filii (aut saltem ex illis alter) qui in turri Londinensi dicebantur esse sublati, revera mortui non essent, sed clanculum e custodia emissi et adhuc viverent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:27)
-
Tantum malignus quidam vapor et aura ad cor advolavit, spiritusque vitales petebat et occupabat, unde natura excitabatur ad eundem per sudores emittendum et exhalandum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:8)
-
Adeo ut ex eius consiliis (tanquam ex pharetra) turbae per multos annos excitatae in regem emissae fuerint.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:16)
-
Unde turmam equitum ad hostium res explorandas emisit, utque simul aliquos ex exercitu eorum palantes interciperet, ex quibus melius scire posset eorum et progressus et consilia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 12:7)
-
Illic enim huiusmodi meteorum potentem antea emiserat influxum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:26)
-
Alios autem emisit cum interioribus mandatis et clariore consiliorum suorum participatione, qui in rebus quas interruptionem et dissipationem incoeptorum Perkini struebat operam navarent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:33)
-
Itaque postquam per nuncium unum aut alterum per aliquos ex illis servis comitis consensum degustasset, constitutum inter eos fuit ut quatuor hi dominum suum praefectum turris noctu secreto obtruncarent, et pecunias et bona eiusdem praefecti quae commodi exportari possent eriperent, clavesque turris caperent, et Perkinum cum comite statum emitterent.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:6)
-
At nos demonstrationem per syllogismum rejicimus, quod confusius agat, et naturam emittat e manibus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:5)
-
Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime movetur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:1)
-
interim vero cursum interrumpant, et victoriam emittant e manibus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:6)
-
Nihil enim multis placet, nisi imaginationem feriat, aut intellectum vulgarium notionum nodis astringat, ut supra dictum est.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:16)
-
Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:7)
-
Verum in hoc genere ulterius inquirendum est, utrum corpora quae emittuntur ex machinis (qualia sunt pilae ex tormentis) non ex ipsa percussione contrahant aliquem gradum caloris;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:4)
-
Ostenditur etiam in omni liquore fervente, qui manifesto intumescit, insurgit, et emittit bullas;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 226:1)