라틴어 문장 검색

tum levis calamos et rasae hastilia virgae fraxineasque aptare sudes furcasque valentis, viribus eniti quarum et contemnere ventos adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 16:2)
siquis infamem mihi nunc iuvencum dedat iratae, lacerare ferro et frangere enitar modo multum amati cornua monstri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2715)
non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:4)
sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:3)
vigilandum, durandum, enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 278:2)
Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, obseruate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장15)
simul eniterer domi militiaeque quam maximo usui esse populo Romano;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장2)
Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 1:5)
Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 26:2)
Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 1:2)
adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 29:2)
Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 29:1)
Abstrusa caeco carcere et saxo exigat aevum, et per omnes torta poenarum modos referre quem nunc occulit forsan volet inops egens inclusa, paedore obruta, vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus aethere negate sero subcumbet malis.
(세네카, 아가멤논 18:6)
non succumbet, immo si opus fuerit pudicitiam uindicabit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 20:13)
uis est et necessitas ubi, uelim nolim, subcumbendum est mihi.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION